라틴어 문장 검색

Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham.
그리고 그 집에 들어가 어머니 마리아와 함께 있는 아기를 보고 땅에 엎드려 경배하였다. 또 보물 상자를 열고 아기에게 황금과 유향과 몰약을 예물로 드렸다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 2장11)
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
언젠가 밤에 예수님을 찾아왔던 니코데모도 몰약과 침향을 섞은 것을 백 리트라쯤 가지고 왔다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장39)
Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram Quodque tibi est numquam non alienus odor?
당신의 입맞춤에서 몰약 냄새가 나고, 당신에게는 낯설지 않은 냄새가 절대 없다는 것을, 나는 무엇이라 말해야 할까요? (마르티알리스, 에피그램집, 2권, XII1)
Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli.
나의 연인에게 문을 열어 주려고 일어났는데 내 손에서는 몰약이 뚝뚝 듣고 손가락에서 녹아 흐르는 몰약이 문빗장 손잡이 위로 번졌네. (불가타 성경, 아가, 5장5)
Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti, In genitore parens, in patre mater erat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:25)
cujus ligaturas ferro fabricatas et connexas, coriis equinis, taurinis, camelinis operuerunt, ne igne cum pice et sulphure injecto, a Turcis combureretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:9)
Et scala assumpta, quae ex corio erat taurino, ad id negotium aptissima, paulatim muro appropinquant cum interprete suo, ubi ad moenia traditor viros adventantes operiebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:2)
Catenarum, vinculorum, laqueorum ex funibus et ferro coriisque taurinis et equinis diversa genera ibidem in tentoriis reperta sunt ad vinculandos Christianos:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:6)
vimina et virgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum [0540A] opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:4)
Nec mora, inter haec, machina cum omni structura sua erecta est, parietes, coenicula, cratesque illius opertae coriis taurinis, equinis et camelinis, in quibus constituti sunt milites, qui urbem impugnarent, et resistentes facilius certamine fatigarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:2)
Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:4)
sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:6)
Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:2)
Myrrha enim est sepultura mortuorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:8)
Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION